Principia Generalia Theoriae Figurae Fluidorum in Statu Aequilibrii
Principia Generalia Theoriae Figurae Fluidorum in Statu Aequilibrii
复制标题
平衡状态中的一般理论原理
DOI:
10.1007/978-3-642-49319-5_3
复制
发表时间:
1993
影响因子:
1.4
通讯作者:
Carolo Friderico Gauss
中科院分区:
文献类型:
--
作者:
Carolo Friderico Gauss
Vires ascensionem vel depressionem fluidorum in tubis capillaribus gubernantes primus acute et accurate enumeravit sagax Clairaut, sed quum legem virium omnino intactam liquerit, nihil fructus ad explicationem mathematicam phaenomenorum ex illa enumeratione nasci potuit. Attractio vulgaris quadrato distantiae reciproce proportionalis, quae omnes motus coelestes tam felici successu explicat, nullius usus est nec in phaenomenis capillaribus, nec in phaenomenis adhaesionis et cohaesionis explicandis; calculus enim recte institutus facile docet, ad normam illius legis attractionem cuiusvis corporis, quocum experimenta instituere licet, i. e. cuius moles respectu totius terrae pro nihilo haben potest, in punctum ubicunque vel adeo in contactu positum, evanescere respectu gravitatis*). Recte hinc concluditur, illam attractionis legem in distantiis minimis naturae baud amplius consentaneam esse, sed modificationem quandam postulare, sive quod eodem redit, corporum particulas praeter illam vim attractivam exer-cere aliam in distantiis minimis tantum conspicuam. Phaenomena omnia con-spirant ad arguendum, hancce alteram vis attractivae partem (attractionem molecularem) in distantiis vel minimis quas mensurare licet insensibilem esse, dum in distantiis insensibilibus partem priorem (quadrato distantiae reciproce proportionalem) longe superare possit.